— XVII 153 —
§. 787.
Sicut perfectio spiritus finiti 1) vel absolute necessaria est, vel contingens,
§147, 2) vel naturalis, vel supernaturalis, §496, 3) vel interna, vel externa,
§98, 4) vel moralis late dicta, vel minus, §723: ita et bona spiritui, quibus
illa positis ponitur, §100, sunt 1) vel metaphysica, vel contingentia, §. 147.
2) vel naturalia, vel supernaturalia, §469, 3) vel domestica, vel adventicia, §660,
4) vel moralia late dicta, vel minus talia, §723. Moralia la-
— 322 —
te dicta
spiritui dato cum eius libertate propius connectuntur, vel ut rationes, §14,
a priori, §24, et ut antecedentia certi eiusdem status, vel ut rationata, §14,
a posteriori, §24, et ut consectaria certi eiusdem status, §596, vel utrimque,
§24. Quae pendent a data libertate propius, stricte moralia*) dicuntur et
non numquam simpliciter. Hinc bona spiritui propius ex eius libertate pendentia
sunt stricte moralia**), et perfectio his positis ponenda beatitudo***).
— XVII 154 —
Complexus perfectionum spiritui convenientium est felicitasa). Complementum
beatitudinis ad felicitatem finiti spiritus est prosperitasb), et bona, quibus
positis ponitur, sunt prosperac) (physica stricte dicta). Felicitas spiritus finiti
est complexus prosperitatis et beatitudinis.
*) sittlich in engerer Bedeutung. **) sittliche Güter in engrer Bedeutung.
***) Seligkeit. a) Glückseligkeit. b) gutes Glück, Wohlfart. c) Glücks-Güter.
Baumgarten Met XVII, 153-154, §787