— XVII 153 —
§. 785.
Anima humana durans post mortem corporis, quod in his terris habuit,
§781, singulas adhuc partes huius universi repraesentat, §752, 780, ergo et
eiusdem corpora, §155. Corpora ipsi simultanea in eam agunt, ab eadem
patiuntur, ipsa a corporibus sibi simultaneis patitur, in ea influit, §408, sed
non in duo ex illis aequaliter influit, nec a duobus ex illis aequaliter patitur,
§272. Ergo unum corpus est, quocum anima humana post mortem corporis
durans in artissimum venit commer-
— 321 —
cium, §448, 739. Hinc si anima eiusmodi
separata dicatur, intelligendum id est respective ad corpus, quale hominibus
in his esse terris experimur, et mors hominis non est, nisi transformatio
animalis, §779, et palingenesia, quae tamen cum metempsychosi crassa male
confunderetur, §. 784.
Baumgarten Met XVII, 153, §785