— XVII 152 —
§. 784.
Status animae humanae post mortem potest considerari, 1) posita hominis
morte absoluta. §778. Tunc ponitur anima humana post mortem omni corpore
— XVII 153 —
de-
— 320 —
stituta, seu nullum corpus esse, cum quo in artissimum denuo venerit
commercium, §742, 740. 2) posita morte hominis repectiva tantum, ut cum
novo corpore in artissimum iterum missae commercium, §778. Initium novi
cum novo corpore commercii artissimi palingenesia**) (regeneratio, metensomatosis
et metempsychosis latius sumpta) dicitur. Hanc ponentes vel simul
lethaeo patrocinantur poculo, novumque corpus ponunt, qualia in his terris nota
sunt, vel neutrum ex his cum illa ponunt. Priores defendunt metempsychosin
strictius dictam et crassam**) improbabiliter, §. 783.
*) der Tausch des Leibes gegen einen andern. **) die grobe Seelenwanderung.
Baumgarten Met XVII, 152-153, §784