— XVII 151 —
§. 782.
Anima humana post mortem (corporis et hominis, quales in his terris experimur)
servat spirtualitatem, libertatem, personalitatem, §781, 756. Servatam
memoriam sui intellectualem si dixeris immortalitatem, hoc etiam significatu
anima humana immortalis est, §781, 641. Qua usum, aut perceptiones eius
totales per longius tempus non nisi sensitivae sunt, aut mox intellectuales nanciscitur.
Prius ponentes sunt hypnopsychitae*), qui si negent umquam animam
post mortem huius corporis intelligere, psychopannychitae**) sunt. Anima
humana ante mortem non nihil clare distincteve cognoverat, §754. Haec realitas,
§520, numquam omnino sterilis, §517, qua realitas est, non, nisi realitates,
habet in indefinitum consectaria, §140, et est in indefinitum in universali
nexu cum animae spiritualitate, intellectu, ratione, denuo realitatibus. §531,
— XVII 152 —
49, quae non, nisi realitates, habent, qua tales, consectaria in indefinitum, §23,
140. Hinc nexus inter cognitionem huius vitae
— 319 —
claram distinctamve et
spiritualitatem, intellectum, rationem animae, est denuo realitas consectaria realia
habens in indefinitum, §140. Naturalia autem horum omnium consectaria
realia non possunt in indefinitum augeri, §23, 162, citra perceptiones distinctas,
§631, ratiocinia, §642, volitiones nolitionesve, §665, 690. Hinc anima
humana post mortem servans suam naturam, §780, 781, naturaliter, tandem
saltim, vitam etiam intellectualem actionibus spiritualibus exserit, §639, et
errant psychopannychitae.
*) Vertheidiger des Seelen-Schlafes. **) der ewigen Nacht.
Baumgarten Met XVII, 151-152, §782