— XVII 151 —
§. 781.
Mortale*) est, quod potest mori, et possibilitas moriendi est mortalitas**).
Quod non potest mori, est immortale***), et impossibilitas moriendi est immortalitasa).
Mortalitas et immortalitas sunt vel absolutae, vel hypotheticae,
§15, 16. Non absoluta solum, sed et hypothetica satis magna mortalitas corpori
humano et homini competit, §777, 168, animae non nisi absoluta, et
hypothetica annihilandae, §745, 780. Immortalitas animae non quidem absoluta
tribui potest, §780, quia tamen sexcentis modis, quibus corpus mori
potest, non mori potest indestructibilis, §746, admodum magna ipsi convenit
immortalitas hypothetica. Nulla substantia huius mundi, §354, 358, annihilatur,
§227, 228. Ergo anima humana moriente corpore, quale in his terris
homines habent, superstes vivit immortaliter, §780, 742. Thnetopsychitaeb)
animam humanam mori cum corpore ponentes errant.
*) sterblich. **) Sterblichkeit. ***) unsterblich.
— 318 —
a) Unsterblichkeit.
b) Freunde des Seelen-Todes.
SECTIO V.

STATUS POST MORTEM.

Baumgarten Met XVII, 151, §781