— XVII 150 —
§. 780.
Vita animae humanae*) s. naturae eius duratio, continuatur, dum vel unicum
minimum superstes est accidens ipsi qua est anima humana naturale, §. 776.
Iam autem, dum durat anima humana, in eadem est perceptio s. repraesentatio
status mundi et sui praeteriti, praesentis et futuri, §742, 400, quae pro positu
certi corporis possit esse distincta, §741, accidens, §191, ipsi naturale, §. 758.
Ergo anima humana, dum exsistit, vivit. Mors animae humanae**) s. finis naturae
— XVII 151 —
eius est
— 317 —
simul exsistentiae. Iam omnis animae humanae exsistentia,
natura, vita est in se contingens, §743, 430. Ergo mors animae humanae
est in se possibilis, §81, 104.
*) das Leben. **) der Tod der menschlichen Seele.
Baumgarten Met XVII, 150-151, §780