— XVII 150 —
§. 777.
Animal cum sit compositum ex anima et corpore, cum quo illa est in
artissimo
— 315 —
commercio, §740, natura eius est composita ex natura corporis
et animae in commercio artissimo positorum, §430. Hinc quaedam mutationes
harmonicae animae corporisque in artissimo commercio positorum dum exsistunt,
vivit animal*). Cessatio omnium actionum harmonicarum animae et corporis
in artissimo commercio positorum, est mors animalis**). Iam per mortem
corporis cessant omnes harmonicae mutationes animae et corporis morientis in
artissimo commercio positorum, §776, 448. Ergo mors corporis est etiam mors
animalis, mors corporis humani mors hominis, §740. Ergo mors §556 definita
est mors hominis, §. 776.
*) lebt. **) stirbt das Thier.
Baumgarten Met XVII, 150, §777