— XVII 149 —
§. 774.
Propagatio animarum humanarum per traducem potest concipi, 2) ut ortum
animae non involvat, sed praeexsistens anima statuatur iam exstitisse ante
intervenientem conceptionis actum in artissimo commercio cum parte seminis,
aut accuratius animalculo spermatico, et sic retro, per plures generationes, sensim
aucta et evoluta, ipsius animae vi repraesentativa, prout paullatim propius
propiusque transformationi suae magnae et incrementis factum est corpus animalculi
spermatici electi, quod in maius theatrum prodiret, §. 773.
Baumgarten Met XVII, 149, §774