— XVII 148 —
§. 773.
Propagatio animarum humanarum per traducem*) si dicatur unitio aliarum
aliarumque semper animarum humanarum com corpore, quale in his terris
— XVII 149 —
hominibus est, per continuam parentum subolisque successionem in mundo, qua
genus humanum, quale in his terris est, ita propagetur, ut animae cum corporibus
prolis transeant et traducantur ex corporibus parentum in sua loca
propria, magis seorsim ubi habitent, potest concipi, 1) ut ortum animae simul
involvat, i. e. ut anima interveniente conceptionis actu cum corpore, quale in
his terris homini est, in artissimum ventura commercium simul statuatur oriri,
idque iterum vel ex parentibus, de quo §772, vel a parentibus, sumendo
deum posse determinatam vim animae humanae indere, qua non nisi suae speciei
aliqua individua possit ex nihilo producere, concurrente ipsius vi creatrice
realitates plurimas in anima oriunda praestante, non nisi limitatis admodum
aliquibus realitatibus ab anima parentum proficiscentibus. Hanc sententiam
ponens dici potest concreatianus** ).
*) die Fortpflanzung menschlicher Seelen durch den Übergang. **) ein
Freund der mitgetheilten Schöpfers-Kraft.
Baumgarten Met XVII, 148-149, §773