— XVII 148 —
§. 772.
Qui animam humanam ponit actuatam ex nihilo, creatianus*) appellatur.
Hinc inducianus est creatianus, §771. Praeexsistentianus potest esse creatianus,
§770. Traducianus non est creatianus, et v. v., §771. Traduciani sive ex
parentum anima, ut flammulam ex flammula, sive ex eorundem corpore, derivent
oriundam animam, aut oriri animam novam admittere tenentur ex parte
parentum simplici, aut ex composita, §224. Si prius: anima non oritur, sed
praeexsistit, §227; si posterius: anima nova non erit monas, sed compositum
stricte dictum, §225, quod contra §756, 757. Anima non potest oriri, nisi
ex nihilo, §745. Ergo non oritur ex parentibus, §. 228.
*) ein Freund der unmittelbaren Schöpfung.
Baumgarten Met XVII, 148, §772