— XVII 148 —
§. 769.
Pone harmonistam psychologicum rationem daturum mutationis alicuius
harmonicae in homine, eamque petentem 1) ex vi ipsius illius partis commercii,
in qua mutatio harmonica observatur, 2) ex altera parte commercii, quam ipse
supponit idealiter influere, 3) ex vi infinita, quam statuit concurrere, pone, inquam,
eum falli, certissime veram rationem dedit, §448, 450, falsam licet per
hypothesin addiderit. Pone in eodem casu influxionistam aut occasionalistam
falli, magnam ille verae rationis partem non praeteriit solum, sed et negavit,
§450, 452.
SECTIO III.
#k-
ORIGI ANIMAE HUMANAE.
.
Baumgarten Met XVII, 148, §769