— XVII 147 —
§. 767.
Per systema causarum occasionalium psychologicum 1) corpus humanum
non agit in ullis suis mutationibus harmonicis, sed ens infinitum, §761, 452,
unde eodem modo, quo §764 ostendebatur, patet, per systema assistentiae corpus
in nullis suis mutationibus agere, sed solum ens infinitum. 2) Per idem
systema anima humana non agit in mutationibus suis harmonicis, sed ens infinitum
solum, §761, 452, unde eodem modo, quo §766 ostendebatur, patet,
per systema assistentiae psychologicum animam humanam in nullis volitionibus
nolitionibusque suis quicquam agere, et tantum realiter pati in iis ab ente infinito,
quod itidem contra libertatem, §. 755.
Baumgarten Met XVII, 147, §767