— XVII 147 —
§. 766.
Corpus humanum constat elementis, §420, monadibus, repraesentantibus
mundum suum, ex quibus singulis singulae eius partes cognosci possunt, §400,
hinc et singulae mutationes animae, partes mundi, §354. Ergo omnis actio
animae est mutatio harmonica, §448, 22. Iam omnis animae volitio et nolitio
est actio eius, §210, 690. Ergo omnis animae humanae volitio et nolitio est
mutatio harmonica eiusdem. Iam per systema influxus physici psychologicum
anima humana in mutationibus suis harmonicis nullis agit vi propria, sed realiter
patitur a corpore. Ergo per systema influxus physici anima in omnibus suis
volitionibus nolitionibusque, nil quicquam agens, patitur a corpore, quod contra
libertatem, §. 755.
Baumgarten Met XVII, 147, §766