— XVII 147 —
§. 765.
Per systema influxus physici psychologicum ponitur 2) corpus humanum
in animam suam influere realiter, quotiescumque contingit in anima humana
mutatio, quae ex vi corporis sufficienter cognosci pot-
— 308 —
est, §764, 448.
Ergo in mutationibus harmonicis, in anima obviis, per systema influxus physici
psychologicum, realiter influit corpus, quod tamen in nullis suis mutationibus
umquam agere per idem systema ponendum est, §764. Per systema influxus
physici sentiendo anima prorsus non agit, §212, cum tamen vi sua propria
sibi repraesentet statum mundi praesentem non minus, quam reliquos, §. 751.
Baumgarten Met XVII, 147, §765