— XVII 146 —
§. 764.
Systema influxus physici psychologicum ponit animam humanam in corpus
suum, corpus humanum in animam suam in mutationibus harmonicis influere
realiter, §761, 450. Hinc per systema influxus physici psychologicum 1) in
nullis mutationibus harmonicis, in corpore humano contingentibus, corpus agit
vi propria, §212. Iam vero omnes mutationes corporis humani, ut partis mundi,
quem anima repraesentat, possunt ex vi animae sufficienter cognosci, §354,
751. Ergo omnes sunt harmonicae, §448, et in nullis suis mutationibus corpus
agit, secundum systema influxus physici psychologicum, vi propria, in
omnibus realiter patiens ab anima. Si numquam agit corpus, nec reagit, §. 213.
Ergo per systema influxus physici est in mundo actio transiens animae in corpus
— XVII 147 —
humanum sine reactione, quotiescumque anima in corpus suamsuum agit, quod
vel semel fieret contra §. 410.
Baumgarten Met XVII, 146-147, §764