— XVII 146 —
§. 763.
Systema influxus physici psychologicum, quia simplex est, ponit omnes
omnium animarum corporumque humanorum mutationes harmonicas contingere
per influxum physicum, §457. Ergo si vel uni-
— 306 —
ca mutatio unius animae
vel corporis humani harmonica, probari potest possibilis per harmoniam praestabilitam
in mundo optimo: systema influxus physici in mundo optimo locum
habere amplius defendi nequit, §762. Systema harmoniae praestabilitae psychologicum,
quia simplex est, ponit omnes omnium animarum corporumque
humanorum mutationes harmonicas contingere per harmoniam praestabilitam,
easdem per solam vim infinitam contingere ponit ob eandem rationem systema
causarum occasionalium psychologicum, §457. Ergo si vel una unius animae
vel corporis humani mutatio harmonica impossibilis esset in optimo mundo per
harmoniam praestabilitam: systema eius psychologicum locum habere in mundo
optimo amplius defendi non posset. Si vel una unius animae vel corporis
humani mutatio harmonica per harmoniam praestabilitam aut influxum physicum
possibilis est in mundo optimo: nec systema causarum occasionalium amplius
locum habere in mundo optimo defendi potest, §762, 460. Systema influxus
physici psychologicum non magis, quam systema harmoniae praestabilitae et
causarum occasionalium, patet per experientiam, §737, 738.
Baumgarten Met XVII, 146, §763