— XVII 145 —
§. 759.
Quae in anima humana sibi succedunt naturalia animae humanae secundum
leges
— 304 —
vi ipsius praescriptas, fiunt respectu animae humanae secundum
cursum naturae, §758, 471, et cum iis, quae coexsistunt in anima humana
secundum easdem leges, contingunt secundum ordinem naturae respectu animae
humanae, §473. Praeternaturalia, quae per vim ipsius repraesentativam pro
positu corporis sui, secundum leges regulasque facultatum ipsius, non actuantur,
quae si nec actuentur per naturam universam, sunt supernaturalia, §. 474.
Baumgarten Met XVII, 145, §759