— XVII 145 —
§. 758.
Vis repraesentativa universi pro positu corporis humani in eodem, cum
hinc pendentibus ipsius modis, est complexus determinationum animae internarum,
quae mutationum eius et inhaerentium ipsi acci-
— 303 —
dentium principia
sunt, §. 751-755. Ergo vis eadem cum determinationibus suis ex positu corporis
pendentibus est natura animae humanae, §430. Hinc quicquid per hanc
vim secundum leges regulasque singularum facultatum determinatam actuatur
in anima humana, est naturale animae humanae, §470, quatenus contradistinguitur
supernaturali, §469. Hoc significatu actiones etiam liberae et morales
animae sunt naturales, §756, 755, licet non sint mere naturales, §. 709.
Praeter hunc proprium significatum naturae in anima humana, et hinc naturalis
in eadem, sunt alii improprii, et synecdochici, nunc ex confusione partis cum
toto male orti, nunc inde quod ex peculiari modo, modificatione, vel statu naturae
in anima humana conceptibilibus peculiare nomen inhaesit, et tunc reliquis naturalibus
peculiari nomine destitutis, tale adeptis si contradistinguenda fuerunt,
nomen generis remansit in significatu strictiori. Sic.e. g. connata nonnumquam
naturalia dicuntur contradistincta acquisitis, naturalia contradistinguuntur artificialibus,
socialibus, arbitrariis, per consuetudinem demum impetratis, e. c. cf.
§. 710.
Baumgarten Met XVII, 145, §758