— 15 —
de uno
universi juris
principio
et fine uno.
Liber unus.

      His ita praeparatis, omnis divinae atque
humanae eruditionis divinam originem,
sive Principia scientiarum a Deo
esse demonstremus, quae nostrae Dissertationis
pars prima
, uti verbis brevissima,
ita rebus uberrima fuerat.
      Homo ex corpore, et mente constat:
et uti corpore, et iis, quae sunt
corporis, uti sensus, quia finitae res sunt, homo a ceteris
omnibus hominibus dividitur; quapropter de sensilibus
rebus tot opiniones, quot homines: ita mente quasdam
communes aeterni veri notiones habet, per quas cum
aliis hominibus communicat, et unitur: uti non entis
nulla sunt attributa
; totum est majus sua parte; omnes
felicitatem desiderant
: nunquam enim nihil aliquid facit,
aut patitur; nunquam totum est sua parte minus, vel
parti par; nunquam homines desiderant esse infelices,
qui, ut ne sint infelices, potius optant non esse. Sed
— 16 —
homo eas veri notiones cum ceteris hominibus communes
habere non posset, nisi ideam ordinis cum iisdem
haberet quoque communem, ex qua, per quam, et in
qua mens attributa entis cum nihilo confert; totum cum
parte dirigit et commetitur; bonorum aliud alio praestantius
intelligit, omniumque praestantissimum agnoscit
esse felicitatem: atqui ea vera sunt aeterna, uti mox
demonstravimus: igitur idea ordinis aeterni est: ea autem
non est corporis simulacrum; quia corpus, quod
est fluxum, et quia corpus est fluxum, aliquid supra
corpus et aeternum non potest gignere: et corpus finitum,
et finita homines dividunt; et per eam ordinis
aeterni ideam homines inter se communicant, et uniuntur;
atque in ea tria vera Graeci et Barbari, Europei
et Sinenses peramice conveniunt. Duo autem omnino
sunt omnium genera rerum, aut mens, aut corpus:
idea ordinis aeterni idea corporis non est: igitur idea
mentis est: mentis finitae non est, quia omnes homines
atque adeo omnes intelligentias unit: igitur idea ordinis
aeterni est idea mentis infinitae. Mens infinita Deus
est: igitur idea ordinis aeterni haec tria nobis una opera
demonstrat, et Deum esse; et mentem unam infinitam
esse; et Auctorem nobis aeternorum verorum esse. Aliunde
quantum perspicua idea de objecto nobis refert,
tantundem in objecto esse necesse est: per ideam ordinis
aeterni omnes homines in illa tria aeterna vera constantissime
conveniunt: ex iis autem unum Metaphysicae,
alterum Matheseos, tertium Ethices principia sunt: ea
principia nobis refert idea ordinis aeterni, quae a Deo
est: igitur earum scientiarum principia sunt a Deo.
Vico Univ20 15-16