— XVII 143 —
§. 751.
Anima humana sibi quasdam huius universi partes, ut singulares, repraesentat,
§740, 736, ergo ut omnimode determinatas, §148. Ad omnimodam
determinationem partium huius mundi nexus earundem cum singulis reliquis
pertinet, §357. Ergo anima humana sibi quaedam repraesentat, ut connexa
cum singulis mundi partibus. Iam vero unum cognosci non potest, ut connexum
cum altero, nisi cognoscatur alterum quomodocumque, §14. Ergo anima humana
singulas huius universi partes percipit, ergo et singulos huius universi
status percipit, §. 369.
Baumgarten Met XVII, 143, §751