— XVII 142 —
§. 747.
Anima humana non admittit quidem triplicem dimensionem extensorum,
§290, 745, possibilis tamen eius cognitio philosophica et mathematica, sicut
humani corporis, §743, 249. Homo constat anima et corpore finitis, §741,
743, hinc interne mutabilis, §740, est ens finitum et contingens, §202, 257.
Ergo possibilis est hominis cognitio philosophica, et mathematica, §249, i. e.
anthropologia philosophica, et mathematica s. anthropometria, sicut empirica
per experien-
— 298 —
tiam. Complexus regularum in cognoscendo homine observandarum
est anthropognosia.
Baumgarten Met XVII, 142, §747