— 15 —
XXVIII.
Non causas finales rerum
creatarum, sed
efficientes esse examinandas.

      Ita denique nullas unquam rationes, circa res naturales,
a fine quem Deus aut natura in iis faciendis sibi
proposuit, desumemus: quia non tantum nobis debemus
arrogare, ut ejus consiliorum participes esse putemus.
Sed ipsum ut causam efficientem rerum omnium
— 16 —
considerantes, videbimus quidnam ex iis ejus
attributis, quorum nos nonnullam notitiam voluit
habere, circa illos ejus effectus qui sensibus nostris
apparent, lumen naturale, quod nobis indidit, concludendum
esse ostendat; memores tamen, ut jam
dictum est, huic lumini naturali tamdiu tantum esse
credendum, quandiu nihil contrarium a Deo ipso
revelatur.
Descartes PPh 15-16