— XVII 142 —
§. 745.
Anima humana monas, §742, contingens, §743, non potest oriri, nisi ex
nihilo, §236, non potest interire, nisi per annihilationem §237, non extensa
est, nec spatium replet, §241, i. e. non est in loco repletive, §241. Coexsistens
tamen simultaneis extra eam positis, est in spatio, §239, et loco, §281,
ita, ut alia extra eam posita ipsi sint propiora, alia remotiora, §288, 282.
Complexus simultaneorum
— 297 —
animae humanae propiorum si sedes*) eius
dicatur: corpus humanum prae aliis corporibus, et quaedam eius partes prae
aliis membris sunt sedes animae, §. 409.
*) der Sitz der menschlichen Seele.
Baumgarten Met XVII, 142, §745