— XVII 141 —
§. 743.
Anima humana subsistit per se, §742, 192. Ergo non est phaenomenon
substantiatum, §193. Cum tamen repraesentet pro positu corporis humani in
universo, quod est in perpetuo motu, §417, 296, hinc semper positum suum
mutat, §283, 281, repraesentationes eius semper mutantur, §512. Quae cum
sint determinationes animae humanae internae, §37, 741, anima humana est
interne mutabilis substantia, hinc contingens, §202, et finita, §255. Omnem
— XVII 142 —
animam humanam finitam esse et contingentem substantiam ita quoque patet:
anima humana repraesentat pro positu corporis, §741. Ergo quaedam distincte,
quaedam minus dinstincte percipit, §512. Iam vero distincte quid concipere est
realitas, §515, 531. Ergo anima humana habet gradum realitatis non maxi-
— 296 —
mum,
§161, hinc limitem, §248. Ergo finita et contingens est, §257,
substantia, §. 742.
Baumgarten Met XVII, 141-142, §743