— XVII 141 —
§. 742.
Ad cogitationem requiritur 1) perceptio rei, 2) notarum ad eam distinguendam
sufficientium, §524, 3) ipsa eius distinctio, §67. Est autem accidens
cogitatio, §191. Ergo non potest exsistere,
— 294 —
nisi in substantia, vel substantiarum
aggregato, §194. Substantiarum aggregatum, ex cuius partium
mutationibus vel accidentibus collectis, quarum nulla iam esset cogitatio, demum
resultaret cogitatio in toto, esset materia cogitans. Haec in mundo esset aggregatum
substantiarum finitarum, §354, quarum una plus conferret ad cogitandum,
quam reliquae, §272, a quibus auxilia pateretur, §210, 321. Sed haec patietur,
non nisi idealiter, §451, 463. Ergo in mundo in omni materia cogitante esset
una substantia, in cuius unica vi omnia ad cogitationem requisita a finitis praestanda
rationem sufficientem haberent, §210, 212, et tamen 1) haec substantia
dati aggregati dominans numquam cogitaret per se, quod contra §30, 220,
2) omnia ad cogitationem requisita, a finitis praestanda, haberent rationem sufficientem
in data substantia dominante, per demonstrata, simulque non, nisi per
aggregatum substantiarum demum actuanda essent, i. e. non, nisi in plurium
substantiarum finitarum vi rationem sufficientem haberent, §210, q. a., §. 7.
Materia cogitans est in mundo impossibilis. Quicquid cogitare potest, aut est
substantia, monas, §234, aut totum, cuius substantia, quae cogitare potest,
pars sit. Ergo omnis anima est substan-
— 295 —
tia, monas, §504. Quicquid intelligere
potest, potest cogitare, §69. Ergo quicquid intelligere potest, aut
est substantia, monas, spiritus, §402, aut totum, cuius spiritus pars est. Totum
spirituum est (persona moralis) corpus mysticum. Anima intellectualis est
spiritus, §504, cf. §402, 296. Anima humana est substantia, §740. Ergo
monas, spiritus, §. 741.
Baumgarten Met XVII, 141, §742