— XVII 141 —
§. 741.
Anima humana sibi corpus suum repraesentat pro arbitrio, §740. Ergo
agit, §210, movet etiam corpus suum, §740, 734. Ergo appetit et aversatur,
§712. Ergo agit et est vis prepraesentativa corporis sui, §210. Corpus humanun
est materia, §296, hinc divisibile, §427, adeoque interne mutabile, §244,
adeoque ens finitum, §255, actuale, pars mundi, §354. Ex positu corporis
humani in universo cognosci potest, cur anima humana obscure, clare, distincte
repraesentet haec, non alia, §740, 736. Ergo anima humana*) est vis repraesentative
universi pro positu corporis humani in eodem, §513, 155.
*) die menschliche Seele.
Baumgarten Met XVII, 141, §741