— XVII 140 —
§. 739.
Anima mea et corpus meum me unum constituunt. Ergo sunt inter se
unita, §73, 79. Commercium eorum, quatenus per illud unus homo perdurat,
est unio, §205, quae quatenus est admodum magna, §. 734-736, et quanta
non est inter animam meam et ullum aliud corpus, §508, est artissima.
CAPUT II.

PSYCHOLOGIA RATIONALIS.

SECTIO I.

NATURA ANIMAE HUMANAE.

Baumgarten Met XVII, 140, §739