— XVII 140 —
§. 737.
Motus abitrarios corporis per vim corpori propriam sufficienter determinari,
sufficienterque determinari sensationes per vim animae propriam non experior.
Qui ergo maiorem hanc assumit: 'quicquid non experior, non exsistit', inde concludet:
'Ergo motus corporis arbitrarii per vim corpori propriam, et sensationes
externae per vim animae propriam non sufficienter determinantur. Hinc corpus
in animam, anima in corpus realiter influit, §212, influxu physico, §450 (per
exp.).' Hanc si conclusionem pro sensatione habet, inde fallaciae sensuum
ipsius oriuntur, sumpta maiore falsa, §548, per vitium subreptionis, §. 546.
Baumgarten Met XVII, 140, §737