— XVII 139 —
§. 736.
In sensationibus externis ex vi corporis potest sufficienter cognosci, cur
in anima fiat certa mutatio. Ergo corpus agit in animam, §210, in eamque
— XVII 140 —
influit, §211. Ergo est inter animam meam et corpus meum influxus mutuus, §.
734, 735, mutua harmonia, §14, et commercium, §. 448.
Baumgarten Met XVII, 139-140, §736