— 15 —
XXVII.
Quae differentia sit inter
indefinitum et infinitum.

      Haecque indefinita dicemus potius quam infinita:
tum ut nomen infiniti soli Deo reservemus, quia in eo
solo omni ex parte, non modo nullos limites agnoscimus,
sed etiam positive nullos esse intelligimus; tum
etiam, quia non eodem modo positive intelligimus
alias res aliqua ex parte limitibus carere, sed negative
tantum earum limites, si quos habeant, inveniri
a nobis non posse confitemur.
Descartes PPh 15