— XVII 139 —
§. 732.
Determinata facultatum appetitivarum inter se in certo subiecto proportio
est eiusdem indoles*), vel erecta** ), habitualiter dominantibus superioribus,
vel abiecta***), habitualiter dominantibus inferioribus, quarum maxima passio
dominans*) vocatur. Cumque certa earum proportio ad certum appetibilium
aversabiliumve genus facilius feratur, varia hinc temperamentorum animae**)
genera constituuntur. Ergo temperamentum animae multum mutari potest ac
saepius exercitiis et consuetudine, §650, 577.
*) die Gemüths-Art. **) eine edle. ***) eine niedrige.
*) der Hang. **) Mischung der Gemüths-Neigungen.
SECTIO XXII.

COMMERCIUM ANIMAE ET CORPORIS.

Baumgarten Met XVII, 139, §732