— XVII 139 —
§. 731.
Actiones animae non, nisi per plures actus intermedios, a libertate si pendeant,
ipsi indirecte (mediate) subsunt*), directe**) (immediate) autem, quas
per libertatem ago vel omitto sine observabilibus pluribus intermediis actibus
aliis. Actiones, quae libertati vel maxime per indirectum subsunt, tamen sunt
liberae, §. 719.
*) Handlungen, die der Freiheit mittelbar. **) die ihr unmittelbar unterworfen.
Baumgarten Met XVII, 139, §731