— XVII 138 —
§. 729.
Per systema harmoniae praestabilitae tolluntur omnes actiones animae invitae
per coactionem externam simpliciter sumptam ab ullo finito producendae,
§714, 449, et in coactis per vim externam secundum quid ipse ille lubitus, ex
quo oriuntur, ab alio extra animam finito realiter productus tollitur, §727, 449,
et quatenus per istud systema, anima, ut numquam, ita in nullis actionibus suis
liberis, ab ullo finito patitur realiter, totalis hoc sensu ab omni totoque mundo
animae adscribitur independentia, §354, 307.
Baumgarten Met XVII, 138, §729