— 17 —
Cum quibus veterum recentia
componamus exempla praestantium virorum qui mira sua sibi
ignota ingenia aliena sapientia experti sunt. Iulius Mazzarinius
cardinalis de se forensem operam, gregarium militem, privatae
fortunae aulicum praebuerat: at, per alias ex aliis civilium
agendarum rerum occasiones natas et ab amplissimis viris
imprudenti obiectas, sapientissimus vir politicus factus est, qui
apud Ludovicum XIV, Galliae regem, particeps secretorum,
perraro magnae fortunae exemplo, in longa potentia obiit.
Franciscus Guicciardinius in romano foro iurisprudentiam profitebatur:
at, a summis sui temporis pontificibus, ingratiis atque
adeo invitus, compluribus pontificiae ditionis urbibus praefectus
impositus, cum, per occasionem gallici belli quo Carolus VIII
Italiam omnem concusserat, complura cum Gallis gravissima
e bello nata negocia summorum pontificum mandatis transegisset,
ea de caussa ad res Italiae sui temporis scribendas
animum adiunxit, et italicae linguae historicus omnium facile
princeps extitit. Quapropter, quoquoversus mentis oculis circumspicite,
quoquoversus ingenia circumagite, abditas et abstrusas
vestras facultates scrutaminor, ut vestrum ignotum forsan
splendidioris naturae genium agnoscatis.
Vico DMH 17