— XVII 137 —
§. 725.
Libertas minima est unicam tantum volitionem nolitionemve pro lubitu
minimo actuans, quo ergo plures, quo maiores, quo maiori pro lubitu actuat,
hoc maior est, donec sit maxima maximas plurimas volitiones nolitionesve
summo pro lubitu actuans, §719. Quo ergo distinctiori pro lubitu aliquid
volo nolove, hoc id volo nolove liberius. Ergo quo magis motivorum meorum
mihi sum conscius, hoc liberius volo, §712. Liberrime volens nolensve distinctissime
volendi nolendive motiva ut perspiciat, quandocumque vult, vel non vult,
est moraliter necessarium, §. 723.
Baumgarten Met XVII, 137, §725