— XVII 136 —
§. 723.
Cum libertate propius connexum est morale late dictuma), cf. §. 787.
Hinc determinationes liberae sunt moralesb), habitus actionum liberarum moralesc),
leges determinationum moralium moralesd), philosophia et theologia
eas docens moralis, status ex iis resultans moralise) est. Hinc moraliter
possibile est 1) quod non, nisi per libertatem, s. in substantia libera, qua tali,
fieri potest, latiusf), 2) quod non, nisi per libertatem legibus moralibus conformiter
determinatam, fieri potest, strictius, s. licitumg). Moraliter impossibile
— XVII 137 —
est 1) quod ob solam libertatem in substantia libera fieri
— 284 —
non potest,
latiush), 2) per libertatem legibus moralibus conformiter determinandam
impossibile, strictius s. illicitumi). Moraliter necessarium est, cuius oppositum
est moraliter impossibile, ergo 1) cuius oppositum non, nisi per libertatem,
s. in substantia, quatenus est libera, est impossibile, latiusk), 2) cuius
oppositum est illicitum, strictiusl). Necessitatio moralis est obligatiom). Obligatio
ad actionem invitam erit coactio moralisn).
a) sittlich in weiterer Bedeutung. b) sittliche Bestimmungen.c) Fertigkeiten.
d) Gesetze. e) der sittliche Zustand. f) sittlich möglich in
weiterer. g) in engerer Bedeutung, erlaubt. h) sittlich unmöglich in
weiterer. i) in engerer Bedetung, unerlaubt. k) sittlich nothwendig in
weiterer. l) in engerer Bedeutung. m) Verbindung, Verpflichtung. n) sittlicher
Zwang.
Baumgarten Met XVII, 136-137, §723