— XVII 136 —
§. 722.
Actiones voluntariae*) dicuntur 2) quaecumque per facultatem appetitivam
superiorem nullo modo inviti determinantur. Tunc involuntariae**) sunt,
quas invitus volo. Hoc significatu voluntariae involuntariaeque omnes sunt
liberae actiones, §719. Sed non omnes liberae actiones sunt vel voluntariae,
vel involuntariae hoc significatu, §. 721.
*) freiwillige Handlungen. **) Handlungen, die ich ungern will.
Baumgarten Met XVII, 136, §722