— XVII 136 —
§. 721.
Actiones voluntariae*) dicuntur 1) quaecumque per facultatem appetitivam
superiorem determinantur, tunc involuntariae**) sunt, quae per facultatem
appetitivam superiorem non determinantur. Et hoc significatu omnes actiones
voluntariae sunt liberae, non omnes actiones liberae sunt voluntariae, §. 719.
Pone enim, me me ipsum determinare per arbitrium sensitivum, ubi me determinare
per libertatem fuit in potestate mea positum, erit eiusmodi actio involuntaria,
tamen libera, §. 719.
*) Handlungen des Willens, die mit Willen geschehn. **) die nicht des
Willens sind, oder nicht mit Willen geschehn.
Baumgarten Met XVII, 136, §721