— XVII 136 —
§. 720.
Multa appeto aversorque sensitive pro
— 282 —
lubitu meo. Ergo habeo arbitrium
sensitivum, §216, 719. Multa volo noloque pro lubitu meo. Ergo
habeo libertatem, §216, 719. Multae actiones meae, multae actiones animae
meae, et anima in multis actionibus suis, sunt liberae. Omnibus meis volitionibus
nolitionibusque sensitivi quid admixtum est, §692. Hinc non convenit
mihi pura libertas, in liberrimis meis actionibus arbitrio sensitivo mixta
mea est libertas, §719. Tam arbitrium sensitivum, quam liberum actuantur
per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis mei in eodem,
§712, 667.
Baumgarten Met XVII, 136, §720