— XVII 135 —
§. 719.
Facultas appetendi aversandive pro lubitu suo sensitive, est arbitrium
sensitivum
*), facultas volendi nolendive pro lubitu suo est (librerum arbitrium)
libertas**), cf. §707, 708, 710 (moralis, simpliciter sic dicta). Libertas pure
volendi nolendive est libertas pura***). Ergo substantia arbitrio praedita aut
illud sensitivum tantum habebit, aut libertatem tantum puram, aut eandem arbitrio
— XVII 136 —
sensitivo mixtam, §718. Actiones, ad quas per libertatem se determinare
est in potestate alicuius substantiae positum, liberae*) sunt, et ipsa substantia,
quae et quatenus actiones liberas patrare potest, est libera**).
*) das sinnliche Willkür. **) Freiheit. ***) reine Freiheit. *) freie
Handlungen. **) Dinge, oder Kräfte, die frei vor sich bestehn.
Baumgarten Met XVII, 135-136, §719