— XVII 135 —
§. 717.
Arbitrium minimum esset, pro minimo lubitu unicam tantum actionem
determinans, §161. Quo ergo maiori pro lubitu, quo plures, quo maiores
actiones determinat, hoc maius est, §160, donec sit maximum, maximas plurimas
actiones ex maximo lubitu determinans, §161, 712.
Baumgarten Met XVII, 135, §717