— 17 —
      Ita, universo scientiarum orbe circumacto, quam potissimum
delegistis, eam altiore, quam ipsi viri docti faciunt, animo
profiteamini. Non tantum (paucis exemplis totum genus complectar)
medicinam ut bene morbos curetis, iurisprudentiam ut
sapienter de iure respondeatis, theologiam ut divinarum rerum
rectam doctrinam custodiatis; sed quo ingenti animo sublimique
arte vobis auditio lectioque praeiverint, eopse animo, eapse
arte sequatur necesse est lucubratio. Ea namque scriptorum
principum perpetua sic audiendo, sic legendo firmata consuetudo
egregiae naturae sponte vos duxerit ut eos ipsos in lucubrando
iudices vobis semper praesentes adhibeatis; et illud a
— 18 —
vobismetipsis identidem sciscitemini, medici (propositis exemplis
insistam): - Quid, si haec, quae meditor scriboque, ipse
audiret Hippocrates? - iurisconsulti illud: - Quid, si haec
audiret Cuiacius? - illud theologi: - Quid, si haec Melchior
Canus audiret? - Nam qui scriptores, qui temporum vetustatem
pertulere, sibi censores proposuit, non potest opera lucubrare
quae non reliqua posteritas admiretur. Grandibus his
gradibus, quibus in via sapientiae grassemini, facile vobis erit
ulterius progredi ut non unus aliquis vestrum dixerit:
Avia Pieridum peragro loca,

et ab aliis praestantissimis ingenio et doctrina viris aut ardua
frustra tentata perficiatis aut hactenus intentata conemini: vos,
medici (propositis exemplis rem peragam), historiis observationibusque
medicis undique collatis, alios aphorismos decernere,
quae duûm millium et plus eo annorum gloria adhuc
apud unum perstat Hippocratem; - iurisconsulti, nominum
iuris definitionibus, qua scientia Aemilius Papinianus iurisconsultorum
princeps habitus est, et Iacobus Cuiacius, vel maxime
florente eruditorum iuris interpretum saeculo, sese supra omnes
efferebat, universam iurisprudentiam per corollaria complecti
(quod praestantissimum opus ut aetate, ita iuris sapientia
grandis Antonius Faber in sua Iurisprudentia papinianaea aggressus
est; at, sive in progressu difficultate deterritus, sive
morte occupatus, non absolvit); - theologi philosophiae moralis
super christianae doctrinae principiis systema condere
(quod Sfortia Pallavicinius cardinalis magnanimo ausu tentavit;
de eadem re Paschalius sapientissima quidem cogitata, sed
sparsa edidit; Malebranchius in ipso conatu defecit). Legite
magni Verulamii aureum De augumentis scientiarum, et, si
nonnulla excipias, semper suspiciendum et ob oculos habendum
librum; et considerate quantum scientiarum orbis restet
adhuc corrigendum, supplendum, detegendum!
Vico DMH 17-18