— XVII 134 —
§. 713.
Lubenter appeto vel aversor*) 1) quicquid appeto vel aversor pro lubitu,
et tunc nihil appeto, nihil aversor illubenter s. invitus**), §712, 665, 2) si
lubitus aut merum taedium, aut puram voluptatem, aut ingens superpondium
contineat: tunc invitus (illubenter, contra lubitum) appeto vel aversor, ubi non
est admodum magnum in lubitu superpondium: seu, ubi ad oppositum eius,
quod appeto vel aversor, multa etiam et magna videntur impellere. Ultimo
significatu invitus, tamen appeto vel aversor pro lubitu, eo-
— 279 —
que significatu
invita actio tamen est arbitraria, §. 712.
*) ich begehre oder verwerfe gern. **) ungern.
Baumgarten Met XVII, 134, §713