— XVII 133 —
§. 710.
Interna necessitatio*) (coactio) est, quae dependet a determinatione substantiae
necessitatae interna, et tribuitur substantiis et earum actionibus, 1) dum
actiones substantiarum putantur a sola earundem essentia necessitari, absoluta**)
(essentialis). Eiusmodi necessitatio, dum actiones mutaret in absolute necessarias,
§702, 107, omnino impossibilis est, §702. 2) dum per substantiae naturam
quaedam actiones ex physice alias contingentibus mutantur in physice
necessarias illi naturae vel simpliciter vel secundum quid tales, §469, physica
(naturalis). Hinc actiones mere naturales possunt dici necessitatae coactione
interna physica, §709, 708. Actiones et substantiae neutro ex his significatu
interne coactae sunt liberae (cf. §. 719) a necessitatione interna tam absoluta,
quam physica
**). Iam vero actiones liberae ratione exsecutionis, et substantiae,
quae et quatenus actiones eiusmodi patrant, neutro ex his significatu sunt interne
coactae, §709, 708, ergo
— 277 —
sunt liberae a coactione interna tam absoluta,
quam physica.
*) die innre Nöthigung. **) die wesentliche. ***) frei von der innern
so wohl wesentlichen als natürlichen Nöthigung.
Baumgarten Met XVII, 133, §710