— XVII 132 —
§. 708.
Actiones mihi physice possibiles sunt in potestate mea positae*), realitates
mihi physice impossibiles sunt extra potestatem meam positae**). Ergo
est actio quaedam vel simpliciter tan-
— 275 —
tum, vel etiam secundum quid in
potestate mea posita, est quaedam vel simpliciter etiam, vel tantum secundum
quid extra meam potestatem, §469. Actionum in potestate alicuius agentis
positarum oppositum aut est etiam in potestate eiusdem agentis positum, aut
extra eandem, §9, et utrumque denuo vel simpliciter, vel secundum quid,
§469. Quae ipsae cum suis oppositis, simpliciter saltim, sunt in potestate alicuius
positae, sunt ipsi liberae (cf. §. 719) ratione exsecutionis***), quarum
oppositum simpliciter supra potestatem alicuius positum est, sunt ipsi mere
naturales
. Actio libera ratione exsecutionis, cuius opposito aequalis respectu
certi agentis est physica possibilitas, est physice ipsi indifferens****) (indifferens,
qua exercitium actus).
*) Handlungen stehn. **) stehn nicht in meiner Gewalt. ***) bei denen
Thun und Lassen in meiner Gewalt steht. ****) gleich leicht und schwer ist.
Baumgarten Met XVII, 132, §708