— XVII 132 —
§. 707.
Necessitatio externa*) (coactio ab extra) est dependens a vi extra substantiam
necessitatam exsistente, estque vel idealis, vel realis, §701, 212.
Actio externe realiter necessitata non esset spontanea, nec proprie actio, §704,
sed realis passio, §210. Necessitatio externa realis est necessitatio (coactio)
externa simpliciter talis**). Ergo actiones necessitatione externa simpliciter
tali coactae es-
— 274 —
sent passiones reales. Substantia et actiones, quae non
absolute necessitantur, sunt liberae (cf. §. 719) a coactione absoluta***). Substantia
et actiones, quae non necessitantur coactione externa simpliciter tali,
sunt liberae a coactione externa simpliciter tali****). Ergo omnes meae
mutationes sunt liberae a coactione absoluta, §702, omnes actiones meae,
omnes actiones animae meae spontaneae, i. e. omnes actiones proprie dictae,
§704, et anima mea, quatenus sponte agit, sunt liberae a coactione externa
simpliciter tali.
*) die äussre Nöthigung. **) die äussre schlechterdings so genannte
Nöthigung. ***) Kraft und Handlung sind frei von unbedingter Nöthigung.
****) Kraft und Handlung sind frei von äussrer schlechterdings so genannter
Nöthigung.
SECTIO XX.
-
ARBITRIUM.

Baumgarten Met XVII, 132, §707