— XVII 131 —
§. 706.
Spontaneitas minima est, si principium agenti intrinsecum ad unam tantum
minimam actionem sufficit, §704, 161. Ad quo plures ergo, ad quo
— XVII 132 —
maiores actiones principium agenti intrinsecum sufficit, hoc maior est eius
spontaneitas, donec sit maxima in eo agente, in quo ad plurimas maximas
actiones sufficit. Animae meae admodum magna convenit spontaneitas, §. 705.
Baumgarten Met XVII, 131-132, §706