— XVII 131 —
§. 704.
Actio a sufficienti principio, quod agenti internum est, dependens est
spontanea*). Unde spontaneitas tribuitur, 1) actioni, quae a principio sufficienti,
quod agenti internum est, dependet, 2) substantiae eiusmodi actiones
patranti. Iam omnis actio proprie talis a principio, quod agenti internum est,
dependet, §210, 37. Ergo omnis actio proprie talis est spontanea. Quoniam
tamen mutationes ex actionibus passionibusque compositae nonnumquam a potiori
denominantur actiones, quantenus passiones sunt, concipiuntur, ut non
spontaneae, §. 210.
*) eine selbstthätige Handlung.
Baumgarten Met XVII, 131, §704