— XVII 131 —
CAPUT I.

PSYCHOLOGIA EMPIRICA.

Sectio I-XVIII (§. 504-699) sind in Bd. XV S. 5-54 abgedruckt.
— 270 —
SECTIO XVIIII.

SPONTANEITAS.

§. 700.
Mutor, §. 505-699, interne, §126. Ergo sum ens finitum, §254, et
contingens, §257. Ergo exsistentia mea modus est, §134, adeque status
mei omnes sunt in se contingentes, §205, 108. Ergo etiam mu-
— 271 —
tationes
eorum omnium, §124, 125. Ergo omnes actiones meae, omnes passiones sunt
in se contingentes, §210. Hinc et omnes actiones meae futurae, §298. Hinc
nullae actiones meae, nullae passiones sunt absolute vel intrinsecus necessariae,
§. 105.
§. 701
.
Necessitatio*) (coactio) est mutatio alicuius ex contingenti in necessarium,
hinc est vel activa**) necessitantis, quod non est proprie, nisi substantia, §198,
vel passiva***) necessitati, quae tribuitur tum accidentibus, vel actioni vel passioni,
quae mutantur ex contingentibus in necessaria, tum substantiae, cui eiusmodi
necessitata accidentia insunt.
*) die Nöthigung. **) die vorgenommene. ***) die gelittene.
Baumgarten Met XVII, 131, §700