— XV 53 —
§. 697.
Deliberans quatenus mathematicam cognitionem intendit, rationes subducit*)
(calculat), dum considerat, quot bona, quot mala utrimque speranda sint,
causas impulsivas numerat**), quas ponderat***), dum quanta bona, quanta
mala speranda sint iudicat, dum perpendit, quid sit melius, unum alteri prae-
— 269 —
ferta).
Si praelatum decernat, eligitb). Si deliberans decernit aliquid, ut
hoc experiatur, an vires suae, quantaeque ad illud actuandum sufficiant, tentatc).
Si singulas ponderanti maiores visas causas impulsivas pro tot minimis habeat
deliberans, quot magnitudinis singularum gradus cognoscit, et sic singulas comparet,
causas impulsivas connumeratd).
*) überschlagen. **) die Bewegungs-Gründe zählen. ***) erwägen. a) etwas
vorziehn. b) erwählen. c) versuchen. d) zusammenrechnen.
Baumgarten Met XV, 53, §697